HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXC: Quod Dominus apparuit mulieribus in via.

#Matth. XXVI

Venit autem Maria Magdalene jam credens, et inventis aliis, quae cum illa prius fuerant, ibant simul ad discipulos, jam certae de resurrectione. Et ecce occurrit eis Jesus dicens: Avete. Illae autem accesserunt, et tenuerunt pedes ejus adorantes. Dixit eis Jesus: Ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam, ibi me videbunt. Hanc visionem sui in Galilaea, prae caeteris Dominus memorat, quia in ea credimus omnes discipulos adfuisse. Exprobrando quibusdam duritiam cordis eorum, eos plenius dicitur certificasse. Abierunt autem mulieres, et nuntiaverunt omnia undeinn lugentibus, et his qui cum eis erant, et visa sunt ante eos, sicut deliramentum verba haec. Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum, ut Lucas dicit. Et tunc verisimile est, quod Dominus apparuit ei in via, et si non legatur in Evangelio. De quo dicitur: Apparuit et Petro. Quinquies prima die resurrectionis apparuit.